Esimerkkiasiakirja: Skaran arkkipiispan päätös Nanne Kärlingin tapauksesta

Vuonna 1476 annettu, Ruotsin valtionarkistosta löytyvä asiakirja sisältää kopioita useista aikaisemmista riitaan liittyvistä asiakirjoista. Tässä kopiot on jaettu eri kappaleisiin.

RA, Or. Perg. 14.6.1476 Skara 14.6.1476

In nomine Domini Amen. Nos Johannes Dei et apostolice sedis gratie episcopus Scarensis causam cuiusdam nobilis matrone Cristine Cristierni relicte quondam Nobilis viri nannonis / Kerlingh bone memorie nunc vero legittime nobilis et strenuui viri Karoli Ärengislasson nostre dyocesis laici ex speciali delegatione bobis facta per sanctissimum in Christo patrem et dominum domunum Sixtum / papam quartum suscepimus fine canonico terminandam cuius tenor sequitur in hec verba:

"Sixtus episcopus servus servorum Dei venerabili tratri Episcopo Scarensis salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis dilecta in Christo filia / Cristina Cristerini mulier tue dyocesis peticione monstravit quod olim ex parte quondam Nannonis dicti Kerlingh laici eius dum viveret mariti bone memorie Dominico tituli sancte crucis in Jerhusalem / bresbitero cardinali expostio quod cum olim abbas et conventus monasterii sancti Bernadi in Varnhem Cisterciensis ordinis dicte dyocesis instantibus parentibus dicti Nannonis ipsum tunc quartumdecimum sue / etatis annuum attingentem in monachum eiusdem monasterii licet ipse Nanno se monachum metu parentum eorundem et non alius esse expresse assereret recepissent ac idem Nanno ab illo antequam quarta pars anni / illius transiret animo non profitendi recedens ad seculum fuisse reversus necnon postquam ad monasterium ipsum procurantibus abbate et conventu prefatis fuerat reversus ab eo anno probacionis mundum effluxu / eodem animo habitu suo derelicto recessisset per quendam ipseque suum germanum ad monasterium de Alwastra eiusdem ordinis Lincopensis diocesis ductus et per illius abbatem in eo metu dicti germani habitu re/assumpto ad monasterium prefatum sancti Bernardi remissus fuisset et deinde oportunitate captata ab illo exivisset et tandem metu relegacionis a patria et excommunicationis sententie penarum in eum per venerabilem / fratrem nostram archiepiscopum Upsalensem casu quo ad dictum monasterium sancti Bernardi non rediret latarum ad illud reversus ab eo in quo nulla per eum emissa professione ante decursum quartidecimi an/ni predicti obtenta ab abbate ipsius monasterii sancti Bernardi licentia exivisset et ad seculum denovo fuisset reversus idem cardinalis auctoritate domini pape cuius penitentiarie tunc curam gerebat episcopo Vexionensis eius proptio nomine non expresso cum idem nanno ordinarium suum in hoc casu suspectum haberet suis litteris instante dicto nannone commisit ut si premissa per diligentem inquisicionem inveniret fore vera / ipsum Nannonem quod premissa monasterio et ordini predictis in nullo obligatum nec eciam alteri ordini astrictum fore sed ipsum libere et licite in seculo remanere posse declararet aliqsque et alia faceret prout in eisdem litteris plenius dicta contineri cumque postmodum venerabile frater noster Laurencius episcopus Vexionensi presentatis sibi per eundem Nannonem litteris eisdem ac super illis per ipsum episcopum / diligenti inquisitione prehabita ipsa narrata reperisset veritate subniti forma earundem litterarum servata diffinitivam per quam prefatum Nannonem ordini aut monasterio predictis seu cuicumque / alteri ordini non astringi quiymmo libere et licite premissis non obstantibus in seculo remanere posse pronunciavit et declaravit sententiam promulgavit et licet dictus Nanno post prolacionem sententia huiusmodi a qua per quam piam appellatum non est matrimonium cum prefata Cristina cui quamdiu vixi laudabiliter cohabiteravit contraxerit et ex ea quendam Nannonem Nannonis genuerit tamen a nonnullis / ipsius Cristine emulis ac in bonis per eosdem Nannonem Kerlingi et Nannonem Nannonis quibus succesit relictus nimus iuste succedere anhelantibus asseritur ipsum Nannonem Kerlingh religioni / huiusmodi obligatum fore ac Cristinam cum eo non in matrimonio sed concubernio permansisse Nannonem Nannonis vero prefatos illegittimum esse ipsamque Cristinam in bonis relictis predictis succedere / non posse quare pro parte dicte Cristine nobis fuit humiliter supplicatum ut statui suo ac eius ac Nannonis Kerlingh ac Nannoni Nannonis predictorum honori super hoc providendo sententiam / predictam observari per discretum aliquem mandaremus. Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus si est ita diffinitivam sententiam predictam sicut iuste prolata est et ab ea appellatum non fuerit facias auctoritate nostra appellacione postposita per censuram ecclesiasticam involabiliter observari. Datum Rome apud sanctum petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo septuagesimo quarto / idus decembris pontificatus nostri anno quarto."

Hac itaque delegacione visa, lecta et intellecta
et peticione recepta per litteram venerabilis fratris nostri domini Henrici episcopi Lincopensis cintaminus eundem Karolum nobili stam / maritum dicte Cristine per honorabilem virum dominum Gotzscaloni in Honxdal cum testibus fidedignis ut compareat in quo in dicta Kalmarnensi proxime celebranda qui ut ob edire filius comparuit eorum nobis ac / venerabili capitulo nostro cum litteris et probacionibus suis fortioribus que in hoc extracto plenius continentur asserens se ubicumque vocatum velle libencius comparere, proinde eciam idem Karolus presentavit nobis quandam litteram recolende memorie / sanctissimi in Christo patris et domini domini Nicolai pape quinti delegate in Christo fratri episcopo Vexionensi eius proprio nomine non expresso sub hac forma:

"Nicolaus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Vexionensi / et dilecto filio eius in spiritualibus vicario generali salutem et apostolicam benedictionem. Conquestus est nobis Nanno Kerling laicus pauper orphanus Scarensis dyocesis quod nobilis vir Ericus Holmstensson mile Lincopensis dyocesis super quibusdam bonis immobilibus pecuniarum summis et rebus aliis iniuriatur eidem, ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus illos sub quorum iurisdictione iniuriatur / ipse consistit attencius moveatis ut eidem pauperi super premissis exhiberi faciant iusticie complementum alioquin partibus convocatis audiatis causam et appellacione remota usuris cessantibus debi/to fine decidatis facientes quod decieretis per censuram ecclesiasticam firmiter observari provisio ne in terram dicti nobilis interdicti sententiam proferati nec mandatum a nobis super litteris receperitis speciale tes/tes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellacione cessante compellatis veritati testimonium perhibere quod si non ombo hiis exequendis potuerit interesse / alter vestruym ea nichilominus exequatur. Datum Rome apud sanctum petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringesimo quadragesimonono decimo kalendas februarii pontificatus nostri anno tertio." /

Hac littera visa, lecta et intellecta nec in aliqua sui parte quomodolibet viciata idem Karolus coram nobis et venerabili capitulo nostro quandam litteram sentencialem sub forma stili laycalis presentavit venerandorum nobilius / ac procerum virorum consiliariorum regni Swecie de finali diffinicione terminacionis cause supramemorati Nannonis Cristin et filii eorundem cuius continencia sequitur in hunc modum:

"Vi Olaff med Gudz nadh bis/scop i Vesterars, mester Kätil postulatus i Lincköpungh, Aboth Rodolf i Alwastra, her Eric Nipertz, Twre Turesson marsk et Bo Stensson et Birgher Trolle, Ärengisl Nielsson, Cozscall Laurensson, Magnus / Benctsson, ffadher Ulfsson, Ake Iensson, her Ärengisl Geddha, Erik Rynningh, ok Johan Cristiernsson Riddare, härom witherligt medh thetta varth upna breff arom effter gwdz byrd medi uppa / the x tysdagen nest effther domenicam invocavit tha vi satho for rettha i convento stwonne i Vastenen effthe var nadhighe herris Konungh Cristierns beifalningh kom for oos / ärligh ok wälbyrdoghe man her Erik Holmstensson riddare på twna och kerdhe til hustru Cristin Nanna Kerlings effther liffva ok hennes barn ok sagdhe at the mottho egh gonga i arff / effthe Nanno Kerlingh med hans hustru ok sagdhe at han var en mwnk i Varnhem hulket Karl Ärengislason paa forenämpde hustru Cristin ok therres barna vegna kom fram for rethum / med Nannes breff som han hade fonghet i Rom at han motte giffta sek laghlika effter landzlaghim, hulket pawen ok cardinales skytho hanno til biskop Laurens i Vexio ath han / skulle the ransaka vm han haffdhe med vilia och biraddho modhe giort sina professionem hulket biscop Laurens ok hans capitulares thet aw'wogho ok ransakade at han aldrik giordhe professionem / utan vart noddher in i Varnema kloster ok sagdhe forenampde biscop Laurens ath han motte sek gifftha effthe Swerikis lagh nw effthe swadana ranzsakan ath han war laglika giffter / ok laglika kilder aff klostred med dom oc retthe randsakan ty dömdhe vi hunne oc theras barn till allan fwllan ärffwadeel i losa ok fasto swm en brodher skal erffwa alla / hwar theras arff kan helzt samma falla ok förbiwda vi alla ok hwari en serdelis vidh sek henne ella theras barn yttermere här effther hinder eller hinder lata qwelia ella mödha i nogra matho vidh sina XL Swenska mark fore konungx dom til mera visso ok / högre forwarning tha hengia wi war in cigle för thetta breff swm giffuet är är dagh ok stadh swm förnämpt star."

Hiis preterea ut premissum est visus lectis et intellectis in presencia venerabilis capituli nostri idem Karolius nobilis vir quodam instrumentum publicum in medium produxit quod non est opus hinc / extracto insevere cum sit per auctentica et honorabilem virum dominum Olawm Benedicti canonicum Scarensis ecclesie et sacri imperii auctoritate et gratia publicum notarium fideliter debite et examinate copiatur actum ac in / publicum instrumentum ex litteris venerandorum virorum domini vestrum Laurenti episcopi Vexionensi et domini Arvidi abbatis Varnhem cisterciensis ordinus nostre dyocesis quas quidem litteras idem instrumentum de verbo ad verbum continet vera forma fass / etc. et nos omni venerabili capitulo nostro vidimus, legimus et intelleximus ac fideliter examinatas non rasa non abolitas non cancellatas nec in alique suarum parte cuiusmodolibet invenimus viciatas sed sanis / saluis integris et incorruptis sigillis vidimus roboratas quapropter nos Johannes episcopus memoratas iudex in causa preexpressa per sedem apostolicam deputatus ex premissis tenoribus rescriptorum sententiarum / et instrumentorum tam hic insertorum quam alius visorum sigillatorum non vociatorum vel suspectorum sed firmam fidem ubilicet faciencium sufficienter informati presenti nostro decreto declaramus prefatam sententiam / sicuti iuste lata est nec appellacione suspensa iurem transmisse iudicatam. Igitur Christo nomine invocato venerabilis capituli nostri matar [?] deliberacione et consultacione premis sub censuris ecclesiasticis parti adver/se perpetuum silencium imponimus et sententias pro parte nobilis matrone Cristine rite et canonice iure promulgatas auctoritate apostolica nobis in hac parte delegata iudicialiter confirmamus in cuius rei fidem et testimonium sigillum nostrum inacum sigillo veneravilis capituli nostri appendi facimus ad maiorem etiam firmitatem et evidentiam premissorum. Datum et actum in civitate nostra Scarense feria sexta infra octavas corporis Christi Anno domini millesimoquadringentesimo septuagesimosexto.

(Transkriptio: Kirsi Salonen)

Kirsi Salonen

Sisältö